라틴어 문장 검색

At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장6)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a cervice huius descendit ad colem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장60)
in feminis brevius et plenius super vulvae cervicem se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장61)
Ea, recte tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장64)
Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장8)
cucurbitulas temporibus et occipitio admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장40)
caput et os et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 4장3)
6 A capite transitus ad cervicem est, quae gravibus admodum morbis obnoxia est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장1)
Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장2)
Itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장13)
Utilius igitur est cerato primum liquido cervicem perunguere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장15)
maximeque oleo veteri, si id non est, Syriaco si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장23)
Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장32)
Ubi levatus est dolor moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION