라틴어 문장 검색

his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum in quos belli iure animadversum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 301:1)
in quam rem cum neque hominum satis, nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 488:1)
inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem Tarentinam portaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 161:1)
consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 389:1)
quinque et quadraginta dierum cibaria, e quibus quindecim dierum cocta, imposita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 351:2)
multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 572:1)
inde plurium dierum praeparatis cibariis consilium erat ire ad hostem priusquam hiems opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 418:2)
huic rei ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra adferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 406:1)
his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito quid pararet Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 443:1)
secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 445:1)
illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 31)
Post haec, ex omni parte crebro affluente navigio in cibariis ad portum S. Simeonis, et peregrinis in victoria Dei ab obsidione harbarorum liberatis, felici abundantia cibariorum, omniumque necessariorum fructibus, plaga maximae mortalitatis facta est intra urbem Antiochiam, qua plurima et innumerabilis multitudo Christiani exercitus tam nobilium [0515B] procerum quam humilis vulgi absumpta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION