라틴어 문장 검색

atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장10)
Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장12)
Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci vocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo revolvuntur, quia calculus iter, cum vi promitur, facit, nisi accipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장53)
Quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장56)
quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장141)
At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장144)
Sed ut vel nulla ibi fistula vel exigua admodum relinquatur, summa cura providendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장38)
Ergo cum iam ad cicatricem vulnus intendit, extentis, iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosive calculi fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장39)
ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장41)
iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장43)
extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장46)
si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장32)
Si vero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddidit, primum malagma temptandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장3)
deinde, si id nihil prodest (quod et in veteri cicatrice et ubi nervi laessi sunt evenire consuevit) videre oportet, nervine id vitium an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장4)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION