라틴어 문장 검색

Atrio equite Romano de conventu Uticensi, et camelis XXII regis abductis, praesidio ibi cum Oppio legato relicto ipse se recipere coepit ad castra.
(카이사르, 아프리카 전기 68:8)
Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:1)
quae tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:2)
quae summota procul esse debet a balineis,fumo, stercilino reliquisque immunditiis taetrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 11:2)
Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 8:4)
comitabantur exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장2)
fons perennis aquae, cavati sub terra montes et piscinae cisternaeque servandis imbribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장3)
circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit commisitque etiam camelorum quadrigas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 1:4)
Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 27:2)
Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 13:2)
Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverat, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 14:1)
Ad quae vehenda - namque ad usus belli secum portare decreverat - iumenta et camelos et a Susis et a Babylone contrahi iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 9:2)
Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis undecimo die, quo destinaverat, perveniunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 17:2)
Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum 11 milia adduxit pecoraque et armenta:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 21:1)
qui iuberet camelis cocta cibaria adferri, aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION