라틴어 문장 검색

per immensam verò caudarum crassitudinem, luce pariter Solari illustratam, astra minima absque claritatis detrimento translucere noscuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:14)
Accipe ergo quod per hos dies actum est, personae claritate famosum, severitate exempli salubre, rei magnitudine aeternum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:3)
raro incidit vel personarum claritate vel negotii magnitudine insignis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 1:4)
Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 4:2)
Nam in hoc quoque functus est optimi civis officio, quod fecunditate uxoris large frui voluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis praemia graves faciunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 3:2)
ita mihi luctuosum videtur, quod puellas honestissimas in flore primo fecunditas abstulit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:2)
cuius iniuriam ut indigniorem, sic etiam notiorem ipsius claritas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 6:2)
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:1)
Eadem enim facta claritate vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime aut humillime deprimuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 1:2)
Igitur, ut necesse est graviter accipias senectutem tuam quasi paratis posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi in praesentia pronepotes negaverunt, ut servarent neptem, illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quamquam parum prospere explorata fecunditas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 2:1)
129. Ut offerri usque possit opus, oportet oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:1)
Creatricis hominum actionis fecunditas reprimi non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:4)
Homo religiosus recognoscere cupit signa Dei in adiunctis cotidianis vitae, in anni temporibus, in fecunditate terrae et in omni motu naturae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 63:10)
« Revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem » (2 Cor 3,18).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:9)
« Ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi » (2 Cor 4,6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION