라틴어 문장 검색

Quantum vero ad rebellos caeteros, illi (iam a duce suo destituti) se regis clementiae universos submiserunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:4)
Rex autem, qui (medicorum more) phlebotomia uti solebat potius ad vitam conservandam quam eripiendam, neque unquam sanguinarius erat cum esset securus, postquam iam periculum transisse cerneret, omnibus tandem ignovit praeter paucos ex profligatissimis quos supplicio destinavit, ut clementia eius erga reliquos magis elucesceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:5)
Apud Exoniam rex cum consilio suo deliberavit utrum Perkino, si sponte ex asylo exiret seque regiae clementiae submitteret, de vita sua securum reddere oporteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:5)
14. Comissarii autem isti tanto cum rigore et severitate processerunt ut clementiam regis in parcendo sanguini multum obscurarent, quod thesauri sanguinem tam duriter emunxissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:1)
Iustitiam etiam suam misericordia et clementia temperavit, utpote sub cuius regno tres tantum ex nobilitate poena capitali affecti sunt, comes nempe Warwicensis, aulae regiae camerarius, et baro Audleius, quamvis priores duo instar multorum essent quatens ad invidiam et obloquia apud populum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:8)
Huic mire convenit, et quasi parallela est, audacia in negotiis civilibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:13)
Audacia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:15)
Audacia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:18)
Attamen utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque civilis scientiae partibus longe impar.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:19)
Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse, apud senatores vero et principes certe minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:23)
Nam male pollicita praestat audacia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:25)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)
Hominibus profecto magno iudicio praeditis ludibrio sunt audaces, imo et apud ipsum vulgus audacia aliquid habet ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:34)
Nam si risus obiectum sit absurditas, ne dubites quin magna audacia semper secum habeat aliquid ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:35)
Illud vero animadvertendum, audaciam semper caecam esse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION