라틴어 문장 검색

Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 36:1)
Coalescere otio non potest, nisi desit circumspicere et errare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 1:2)
Quidam existimant conditura et dispositione in hanc qualitatem verti, quae ex tenerrimis virentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diversa coalescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:5)
Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 18:4)
Ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 10:3)
familiariter enim domestica aspicimus et semper iudicio favor officit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 16:3)
ita limi bibuli pinguedo coalescit ambientibus sese fontibus algidis, litoribus algosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:4)
tamdiu enim aequanimiter admitto, ut desiderio meo sinister eventus officiat, donec ad vos nostro sermone per-veniat ad nos vestrum non pervenisse sermonem, valete.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:4)
et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me qui nomini officient meo consoler.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 5:2)
rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 87:1)
ita coalescere concordia posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 120:3)
quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 534:2)
id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius prima erat cura, officeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 15:1)
id officere, id obstare libertati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 19:2)
igitur non patrum magis quam plebis studiis Caeso Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 531:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION