라틴어 문장 검색

contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장58)
Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장10)
inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo nervis opitulatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장36)
Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장67)
Quorundam audacia coercenda est, sicut in iis fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장50)
Ubi perperam aliquid dixit aut fecit, fame, vinculis, plagis coercendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장109)
haec enim vel praecipue lienem coercet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장16)
Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad vesicae, et ad recenti cicactrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장117)
Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장119)
Eadem increscentem quoque carnem coercent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장57)
Nam et somnum faciunt vel per se adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장24)
Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장57)
inponendumque lana molli exceptum ovi album, et supra, quod inflammationem coerceat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장221)
in labris vero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장4)
tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION