라틴어 문장 검색

Excogitare Deus dicitur, hoc est ex integro percipere unius personae discretionem, quam nos digne cogitare, atque ab ipso Patre et Filio plene distinguere non sufficimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:9)
Cum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare, etc. (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:4)
Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita, de animae suae vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:23)
Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:5)
Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:11)
Amor vero est bona erga alterum ipsum voluntas, qua videlicet optamus, ut eo modo se habeat, quo se habere bonum ei credimus esse, et hoc ejus potius quam nostri causa desideramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:23)
Saepe namque contingit, ut aliquem odientes, et ab eo quoquo modo nos deliberare volentes, optemus eum ad coelestia jam transferri, et superna illa gloria frui:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:24)
Cui fortassis in hoc ipso melius quam nobismet ipsis optamus, magis adhuc praesentis vitae miseriam, quam futurae gloriam nobis cupientes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:27)
Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus optatos solitariae conversationis sinus, quibus inclusi non indigeant solitudine heremi;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:6)
"Terra marique metuendus dominus noster Hinguar, rex invictissimus, diversas terras subiciendo sibi armis, ad huius provinciae optatum litus cum multis navibus hiematurus appulit;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:3)
"Quos -inquit- optas esse superstites patriae cum iam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in plena urbe?
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:7)
Novi enim et manifesto experimento percepi quod qui Veneris est servituti obnoxius nil valet perpensius cogitare nisi ut aliquid semper valeat suis actibus operari, quo magis possit ipsius illaqueari catenis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 3:1)
Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit effectum, nec in vanum suos labores emittat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:2)
postea vero quotiens de ipsa cogitat, totiens eius magis ardescit amore, quousque ad cogitationem devenerit pleniorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:18)
Postmodum mulieris incipit cogitare facturas, et eius distinguere membra suosque actus imaginari eiusque corporis secreta rimari ac cuiusque membri officio desiderat perpotiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION