라틴어 문장 검색

quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 341:1)
prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 650:1)
inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 659:1)
circumvectusque classem cum monuisset praefectos navium ut vigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra, ut consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 616:2)
ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 293:1)
quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata caede - neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat - iram expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat equum non ira tantum, sed etiam gloria elatus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 266:1)
cohortatus est milites ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 557:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION