라틴어 문장 검색

fore uti per colloquia omnes controversiae componantur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:11)
tempus vero colloquio non dare neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat.
(카이사르, 내란기, 1권 11:4)
Itaque Caninium Rebilum legatum, familiarem necessariumque Scriboni Libonis, mittit ad eum colloquii causa;
(카이사르, 내란기, 1권 26:6)
Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:11)
condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 32:12)
Ita congressus impari numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet.
(카이사르, 내란기, 1권 40:9)
Nostri in primo congressu circiter LXX ceciderunt, in his Q.
(카이사르, 내란기, 1권 46:5)
Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores viderentur, comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent;
(카이사르, 내란기, 1권 47:2)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
cum hac et praetoria cohorte cetratorum barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consuerat, improviso ad vallum advolat, colloquia militum interrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit interficit.
(카이사르, 내란기, 1권 75:4)
Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 77:1)
Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis, aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.
(카이사르, 내란기, 1권 84:1)
Ubi id a Caesare negatum et, palam si colloqui vellent, concessum est, datur obsidis loco Caesari filius Afranii.
(카이사르, 내란기, 1권 84:2)
Eo cum venisset, evocantur illi ad colloquium.
(카이사르, 내란기, 3권 16:4)
ob eam causam colloquium vitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur.
(카이사르, 내란기, 3권 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION