라틴어 문장 검색

absentis ranae pullis vituli pede pressis unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens belua cognatos eliserit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:21)
magnas tamen sententias et res bonas, ita enim gloriari solent, elidunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 171:2)
corinthiorum amator verborum, Thucydides Britannus, Atticae febris, tau Gallicum, al, min, et sil ut male elisit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 90:3)
nam et suffocatur saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in sonum erumpit, cui Graeci nomen a gallorum immaturo cantu dederunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 198:3)
Phidias tamen diis quam hominibus melior artifex creditur in ebore vero longe citra , vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:1)
Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:4)
Iube conticiscere gemitus et exclamationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:7)
Dissentio ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo conluctantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 7:1)
alii elidentur, alii cadent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 1:3)
Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 1:1)
Non, puto, exspectas, ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 1:1)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:3)
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des, cum quo conluctetur, sed omnis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION