라틴어 문장 검색

id quo promptius veniret, colonia Camulodunum valida veteranorum manu deducitur in agros captivos, subsidium adversus rebellis et imbuendis sociis ad officia legum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장6)
eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장3)
ceterum coloniae Capua atque Nuceria additis veteranis firmatae sunt, plebeique congiarium quadringeni nummi viritim dati, et sestertium quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장2)
aderatque iis clarus per illas gentis et nobis quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni nostrae subiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장2)
nam ignes terra editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in ipsa conditae nuper coloniae moenia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장6)
at in Italia vetus oppidum Puteoli ius coloniae et cognomentum a Nerone apiscuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장2)
non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus ut consensu et caritate rem publicam efficerent, sed ignoti inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum collecti, numerus magis quam colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장5)
quippe in coloniam Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos appellando, foventibus impotentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe eiusdem licentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장6)
nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis saeptam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장8)
consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장3)
At Suetonius mira constantia medios inter hostis Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장1)
qua desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi quem imperator delegisset hostilia faceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장5)
locus puerperio colonia Antium fuit, ubi ipse generatus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장2)
ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama acciverat, quique Caesarem per honorem aut varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장5)
'Adeo te tragoediae istae non satiant,' inquit Aper 'quo minus omissis orationum et causarum studiis omne tempus modo circa Medeam, ecce nunc circa Thyestem consumas, cum te tot amicorum causae, tot coloniarum et municipiorum clientelae in forum vocent, quibus vix suffeceris, etiam si non novum tibi ipse negotium importasses, Domitium et Catonem, id est nostras quoque historias et Romana nomina Graeculorum fabulis adgregares.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION