라틴어 문장 검색

Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 2:1)
quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris occaecata luce veritatis caruit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 3:1)
His tamen exemplis nimi- rum admonemur, curae mortalium obsequentissimam esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 5:1)
Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:2)
sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:3)
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:1)
dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장6)
Interim Silius cum legionibus duabus incedens praemissa auxiliari manu vastat Sequanorum pagos qui finium extremi et Aeduis contermini sociique in armis erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장1)
alio latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장3)
nam prenso ductoque per proximos pagos equo cuius foret cognitum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장5)
Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta inter colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장1)
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 5:2)
eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos vicosque reddunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 3:1)
frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:3)
centum pagis habitant, magnoque corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION