라틴어 문장 검색

unde haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II72)
"nam si gradibus trepidatur ab imis, ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae, lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci nec non et parvulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, iamque vetus graecos servabat cista libellos et divina opici rodebant carmina mures, nil habuit Codrus, quis enim negat?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III84)
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi testamentum ingens calidae pulmone columbae tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI274)
spectant hoc nuptae iuxta recubante marito, quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis, inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI52)
pluma columbarum quo pacto in sole videtur, quae sita cervices circum collumque coronat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:4)
quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cervi tremeretque per auras aëris accipiter fugiens veniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:3)
iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:3)
Stellae delicium mei Columba, Verona licet audiente dicam, Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VII1)
Tanto Stella meus tuo Catullo Quanto passere maior est columba.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VII2)
Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX1)
Sonantque turres plausibus columbarum, Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII7)
Non quales teneri ploravit amica Catulli Lesbia, nequitiis passeris orba sui, Vel Stellae cantata meo quas flevit Ianthis, Cuius in Elysio nigra columba volat:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV3)
Pollice de Pylio trita columba nitet.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI7)
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae, Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII7)
Ae+ra per tacitum delapsa sedentis in ipsos Fluxit Aretullae blanda columba sinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION