라틴어 문장 검색

tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret arte quadam ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장7)
onerabant multitudinem obvii ex urbe senatores equitesque, quidam metu, multi per adulationem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus ipsi remanerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장5)
vulgus tamen vacuum curis et sine falsi verique discrimine solitas adulationes edoctum clamore et vocibus adstrepebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장2)
Scriptores temporum, qui potiente rerum Flavia domo monimenta belli huiusce composuerunt, curam pacis et amorem rei publicae, corruptas in adulationem causas, tradidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장1)
Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장1)
populi mobilem animum et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano fore;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장5)
clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium Sabini exposcit, minas adulationesque miscet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장5)
ceterum invidia in occulto, adulatio in aperto erant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장6)
ceteri vultu manuque, pauci, quibus conspicua dignitas aut ingenium adulatione exercitum, compositis orationibus adsentiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장12)
tum sorte ducti per quos redderentur bello rapta, quique aera legum vetustate delapsa noscerent figerentque, et fastos adulatione temporum foedatos exonerarent modumque publicis impensis facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장6)
atque ipse, ut super fortunam crederetur, decorum se promptumque in armis ostendebat, comitate et adloquiis officia provocans ac plerumque in opere, in agmine gregario militi mixtus, incorrupto ducis honore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장2)
non regibus haec adulatio, non Caesaribus honor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장16)
itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 1:2)
et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:4)
promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubitaret, 'quasi elephanto stipem'.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION