라틴어 문장 검색

Advenit post multos Scudilo scutariorum tribunus, velamento subagrestis ingenii, persuasionis opifex callidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:1)
Qui cum obiecta dilueret, ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum, ibique paulisper moratus, procudendi ingenii causa (ut cupidine flagravit) ad Graeciam ire permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 8:1)
Testabatur enim id se procul dubio scire, quod siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior, composita forte turbabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 7:1)
Drysidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis astricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt, et despectantes humana, pronuntiarunt animas immortales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 8:2)
Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii (si suffecerint) commoturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 2:1)
Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 6:1)
Sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam tractans (ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta) et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 7:1)
Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 8:3)
Interque exaggerationem inanium laudum, ostentationemque aperte lucentium, inflabant ex usu imperatorem, suopte ingenio nimium, quicquid per omnem terrae ambitum agebatur, felicibus eius auspiciis assignantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 68:1)
Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis, rex ille longaevus non contentus Hellesponto, iunctis Grenici et Rhyndaci pontibus, Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio irritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 18:1)
Hoc malo conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores, exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, mox repertum ducem comitatique iam profecturum, Antiochiam revisimus insperati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 12:1)
Ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus, consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 7:1)
Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio, ut lenioris ingenii, spernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 6:2)
Inter tot urgentia, Hermogene defuncto, ad praefecturam promovetur Helpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis, adeo ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret, haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 9:1)
Doctrinarum diligens affectator, sed cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION