라틴어 문장 검색

Condictoque ac pronuntiato ad medium Octobrium generali conventu, caeteris omnibus more sollempni absolutis ipse trans Rhenum ad villam, quae Salz vocatur, cum suo comitatu profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:1)
Aquisgrani moratus tandem ad generalem conventum Wormatiae habendum cum comitatu suo mense Augusto statuit proficisci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:2)
sicarium qui in iudicium uocat, comitatus uenit;
(아풀레이우스, 변명 24:18)
ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.
(아풀레이우스, 플로리다 14:13)
is igitur cum forte in ciuitatem sese reciperet et rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis ciuitatis funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine, qui exequias uenerant, circumstare, omnis tristissimos et obsoletissimos uestitu.
(아풀레이우스, 플로리다 19:3)
hoc habitu Socratem bene quietum circumstetere.
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:5)
"at Psyche statim resurgentis eius crure dextero manibus ambabus arrepto, sublimis evectionis appendix miserandi et per nubilas plagas penduli comitatus extremi consequia tandem fessa delabitur solo."
(아풀레이우스, 변신, 5권183)
Ad istum modum praeco ille cachinnos circumstantibus commovebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:1)
complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repente signo dato et clamore conferto plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abiectis illico scitissime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres obirem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:9)
summisque lamentationibus atque ultimo lavacro procurant, peractisque feralibus officiis frequenti prosequente comitatu tradunt sepulturae.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:10)
"Meo iussu tibi constricti comitatus decedent populi;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:15)
Mulieres candido splendentes amicimine, vario lae- tantes gestamine, verno florentes coronamine, quae de gremio per viam, qua sacer incedebat comitatus, solum sternebant flosculis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:2)
Multi namque favore et fascinatione circumstantis populi hoc factum esse autumabant;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:4)
Aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:7)
LACEDAEMONIUM Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION