라틴어 문장 검색

si eas provincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fulvius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 529:2)
quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 540:2)
sic huic L. Scipioni, sic illi M'. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 580:1)
Ad Thermopylas aequone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 619:4)
Postumius quaestionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 241:2)
Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre rem tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 248:1)
ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 274:1)
consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 298:1)
bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe revocavit consul et abducere copias inde coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 316:2)
hostemque ei me esse prius etiam quam M'. Acilius exercitum in Graeciam traiceret praetuli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 320:1)
Praetor Romanus ubi satis tot dierum quiete credidit spem factam hosti nihil se priorem moturum, L. Acilium cum ala sinistra et sex milibus provincialium auxiliorum circumire montem iubet qui ab tergo hostibus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 364:1)
captis, quae pars maxime a pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 372:2)
simul ab oppido Aebura qui in praesidio relicti erant, in medio ardore pugnae advenerunt, et Acilius ab tergo erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 378:2)
Praetor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 381:1)
eam aedem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumvir;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 397:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION