라틴어 문장 검색

quae nunc saltim post pacis initam pactionem quia fidelibus animis foederabuntur, apices nostri incipient commeare crebri, quoniam cessant esse suspecti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 1:2)
Nunc per undenas equitare suetus syllabas lusi celer atque metro Sapphico creber cecini, citato rarus iambo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:12)
ceu fessis ubi remigum lacertis primae carbasa ventilatis, aurae, ergo omnes, age, quae sub axe primo Romani colitis fidem parentis, prono limite commeate gentes, Eoae citius venite laurus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana24)
Non enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel praeter in equa equitare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:12)
Tantum uero in regno excellentiae habuit, ut non solum in pugna ante illum uexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter ciuitates siue uillas aut prouincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuesset;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:10)
oppida, rura, casas, uicos, castella propter euangelizandum, non equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo peragrare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:4)
"O quam magnum uae facis mihi sic equitando!"
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.15)
et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 108:1)
inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia volgatum erat inter Veios Romamque nuntios commeare, et apud Romanos ab nocturni periculi memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 510:1)
nocte maxime commeare propter metum hostium credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 116:2)
et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 132:1)
quo cum saepius commearent, unus ex Romanis ex propinquo murum contemplans, numerando lapides aestimandoque ipse secum quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri, quantum proxime coniectura poterat, permensus humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et vel mediocribus scalis superabilem, ad Marcellum rem defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 350:1)
tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 443:1)
postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem ilia abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 34:2)
proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantes usus excipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 358:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION