라틴어 문장 검색

contra rem publicam imperata non facient, nulli sceleri manus commodabunt.
(세네카, 행복론, Liber III 90:6)
Ipse usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim vis exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem confers, velis videri non praestare, sed reddere, ideoque plenius ad te sic data revertentur.
(세네카, 행복론, Liber V 5:1)
' Quare donare mihi non possim, si commodare possum ?
(세네카, 행복론, Liber V 39:7)
exonerare enim se vult et gravi sarcina liberare.
(세네카, 행복론, Liber VI 178:2)
alios nimia superfluentis populi frequentia ad exonerandas vires emisit;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:4)
Viderint illae matres, quae potentiam liberorum muliebri impotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae eloquentiam commodando aliis fatigant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 101:3)
Rerum natura illum tibi sicut ceteris fratres suos non mancipio dedit, sed commodavit;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 60:2)
Dii illum deaeque terris diu commodent!
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 75:1)
Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum nomen, nobilis aut formosa coniux ceteraque ex in- certa et mobili sorte pendentia alieni commodatique apparatus sunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 52:1)
Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 74:2)
si ne adhoc quidem respondet, interdicit cibis et abstinentia corpus exonerat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:4)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Atqui ille intuendus est, voluerit an inciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit an praemium, sibi morem gesserit an manum alteri commodaverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 73:4)
Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 13:1)
Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION