라틴어 문장 검색

20. "Richardus enim patruus noster impius, etsi regnandi cupiditas eum occoacaverit, tamen in alis rebus et actis suis (ut verus Plantagenista) generosi animi fuit, et honoroem gentis Anglicae adamavit, atque procerum et populi sui solatia et commoda procuravit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:1)
Reliquis omnibus edicto rex veniam largitus est, cuius diplomata sub magno sigillo procurare poterat qui vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:8)
Atque ita vitam eius prioris precibus largitus Perkinum educi fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:8)
Itaque postquam per nuncium unum aut alterum per aliquos ex illis servis comitis consensum degustasset, constitutum inter eos fuit ut quatuor hi dominum suum praefectum turris noctu secreto obtruncarent, et pecunias et bona eiusdem praefecti quae commodi exportari possent eriperent, clavesque turris caperent, et Perkinum cum comite statum emitterent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:6)
nec eam aut animi causa petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:13)
utque novis eleemosynis, per manus nostras et aliorum quibus eandem mentem largieris, familiam humanam dotatam velis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:9)
et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:7)
Illi igitur status ad imperii magnitudinem bene comparati sunt, qui ius civitatis facile et libenter largiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:4)
Attamen certum licet sit non caret rimis suis secretis, siquidem notarii et institores ad commodum proprium homines fortunarum dubiarum quandoque extollent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:19)
Primum esse in inventione aliqua nova aut privilegio inundationem quandam opum interdum largitur, sicut contigit primo sacchari excoctore in Canariis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:20)
"Amice, Ecce recepisti bona, quae largita fuisti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:9)
Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장18)
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Quodsi manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:7)
Idem Sulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION