- 문장 검색

라틴어 문장 검색

'te' autem 'iudice' ac si diceret, qui meam respuis pulchritudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 274)
item ad venationem 'et magnos canibus circumdare saltus'. male autem de aucupio quidam hoc respuunt, totum refe- rentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione positum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1395)
et cum discussa caligine de tenebrarum profundo in lucem sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem, sed quod est gloriosius, praecucurrit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 3:4)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
Ita cum attulisset nullam causam, quae istam declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere videtur, cum id dicat, quod omnium mentes aspernentur ac respuant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 68:3)
ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:1)
cuius etiam in reliquiis inest calor iis quas natura respuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:3)
ordo autem siderum et in omni aeternitate constantia neque naturam significat (est enim plena rationis) neque fortunam, quae amica varietati constantiam respuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 43:4)
habet enim quaedam quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus aberret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 145:4)
' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam - sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:4)
Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:3)
eae quod respuunt immutandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:10)
Sin autem reprimendi, de incerto statu for- tunae dubiisque eventis rerum futurarum et de retinendis suis fortunis, si erunt secundae, sin autem adversae, de periculo commonendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 2:4)
C.D. 22.6 incondite, haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 30:1)
Caesaris interdicta, si te/ secundo lumine hic offendero - respuuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION