라틴어 문장 검색

verum ita risores, ita commendare dicacis conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, ne, quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas aut, dum vitat humum, nubis et inania captet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:2)
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro nescit Aquinatem potantia vellera fucum, certius accipiet damnum propiusve medullis, quam qui non poterit vero distinguere falsum, quem res plus nimio delectavere secundae, mutatae quatient.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1014)
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius adponatur, ut omnes praecincti recte pueri comptique ministrent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:9)
atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 99:1)
at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 20:2)
Probabile autem Cicero id genus dicit, quod non nimis est comptum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 105:2)
Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 6:1)
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis, Aurea pectoribus demissa monilia pendent, Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 8:3)
Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:4)
Sed totum corpus videris quam sit comptum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:5)
turba tristis in comptae comas Iliades adsunt, quas super celso gradu effrena Phoebas entheas laurus quatit.
(세네카, 아가멤논 11:4)
ostro lectus Iliaco nitet merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
(세네카, 아가멤논 16:12)
Caespes Tyrio mollior ostro solet inpavidos ducere somnos;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:24)
ostro sic niveus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce nova roscidus aspicit.
(세네카, 메데아 2:11)
libet et Tyrio saturas ostro
(세네카, Thyestes 976:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION