라틴어 문장 검색

ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:2)
in comoedia maxime claudicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 100:1)
et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 108:2)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)
ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 7:2)
nam Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 205:2)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:7)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 317:1)
maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:2)
neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:1)
Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:5)
et ad preces patrem deduxit et rogauit in epilogo filium.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 15:5)
Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION