라틴어 문장 검색

"lasciuus uersu, mente pudicus eras,"
(아풀레이우스, 변명 10:19)
cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
(아풀레이우스, 변명 10:24)
da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari;
(아풀레이우스, 변명 12:1)
uel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi uersibus culpari cum Platone.
(아풀레이우스, 변명 12:2)
Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat.
(아풀레이우스, 변명 21:3)
memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse.
(아풀레이우스, 변명 28:19)
igitur unum etiam poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium legere:
(아풀레이우스, 변명 28:20)
Q. Ennius hedyphagetica uersibus scribsit;
(아풀레이우스, 변명 37:1)
paucos uersus memini, eos dicam:
(아풀레이우스, 변명 37:3)
alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.
(아풀레이우스, 변명 37:12)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur,
(아풀레이우스, 변명 73:14)
est ille poetae uersus non ignotus:
(아풀레이우스, 변명 83:13)
cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
(아풀레이우스, 변명 85:6)
"uersus facis:"
(아풀레이우스, 변명 101:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION