라틴어 문장 검색

denuo cum his bellum commisi, sed frustra consumpto labore, vix per juga montium manus illorum evasi, non paucos meos occisos reliqui.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:15)
Populus autem Dei vivi reversus a caede et insecucutione gentilium in praesidium et montana fugientium, sole jam altius radiante et die plurima adulta, urbem perlustrant, victus quaeritant, sed paucos repererunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 50:1)
Comperto deinde jam proximo adventu Corbahan et suorum quia in Antiochia pauca alimenta reperta sunt, ad portum Simeonis eremitae festinato mittentes, pecunia escas navigio allatas mutuaverunt, singuli prout sua erat possibilitas, quas Antiochiae vesperi mane sequenti intulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:1)
Sic ex omni parte locata obsidione, et paucis diebus transactis, quadam luce clarissima aliqui Turcorum milites e castris procedentes, et ad moenia Antiochiae equo advolantes, sagitta et arcu corneo Gallos provocant, sperantes pari successu praevalere, quo antea in Rotgeri decollatione gloriati sunt, et insigni fama in castris Corbahan praeire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:1)
pauci dumis et frutetis latentes, vix liberati urbi restituti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:6)
- Dux ipse cum paucis Christianis praesidia inimica subvertit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 27:2)
Sed duci suisque numero paucis pro vita pugnantibus sors victoriae collata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:6)
Ubi [0526C] idem dux Boemundum, totius urbis principem factum, inveniens, omnia sibi caeterisque principibus ac fratribus retulit, et quomodo in manu paucorum tot Turci victi et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:8)
alios vero ad arcem fugientes insecuti, combusserunt, et pacifice per tres hebdomadas in ea remanserunt, paucos illic cibos praeter olei abundantiam reperientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:9)
Verum a Tankrado et compluribus aliis nullas copias vel minas gentilium adesse didicerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:12)
Comes ergo videns quod post ducem omnis tendebat populus et sua manus defluxerat, paucique secum essent in auxilio retenti, nolens volens simul secutus est ducis vestigia et caeterorum, et in terminos civitatis Tripolis, vel Triple, in littore maris sitae, cum caeteris suum applicuit comitatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:3)
Ubi clerici albis induti, et reliquias sanctorum cum reverentia sumentes, complures idonei laici a sagittis Sarracenorum, qui in moenibus urbis observabant transeuntes, percussi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:5)
[0557D] sed paucos tamen fideles in tuitione ac defensione urbis remanere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:9)
Nulli vero Christianorum viri nominati illic ceciderunt, praeter paucos pedestris vulgi, ut procul dubio a veridicis fratribus compertum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:3)
Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum victoriae manibus portantes, in regionem civitatis Gybel frugibus et vineis opulentissimam declinaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION