라틴어 문장 검색

Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:4)
Nec plura loquens, delegat in illum Telum, demonstrans facto quod uoce minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:5)
Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
In qua parte, tunica suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:143)
ego vix visibilia video, illa incomprehensibilia [0446B] comprehendit in speculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:112)
Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
idcirco sive certa descriptione describens, sive legitima diffinitione diffiniens, rem immonstrabilem demonstrabo, inextricabilem extricabo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:6)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
Cessit tandem dux et caeteri comprimores imperatoris voluntati, et amotis tentoriis, per palatia et turritas domos, quae spatium triginta milliarium in littore maris comprehendunt, hospitati sunt cum omni exercitu Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:2)
Jam die appropinquante, Balas doli sui non immemor, Turcos centum armis et loricis munitos castro Amacha induxit et per mansiunculas praesidii hac et illac insidias inclusit, ut sic Baldewinum cum suis ingredientem vivum comprehenderent, suaeque ditioni submitterent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 38:1)
Qui mox ut mediis insidiis astiterunt, centum Turci ex mansiunculis in impetu exsilientes, viros armis et sagittis circumdederunt, et parum adversus tantos in defensione valentes comprehenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:3)
unde ab illo [0573C] traditore dies designata est qua illos in vineis agrisque laborantes alios occidere, alios posset comprehendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:3)
Rex vero et Christiani urbis Joppe velocibus buzis et remis eos insequi constituerunt, si forte aliqui [0638A] secure et tarde navigantes possent comprehendi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:4)
Caballus denique illius per fauces et abrupta montium discurrens, nequaquam comprehendi a gentilibus potuit, donec montana egressus ad exercitum regis repedavit, domini ac sessoris sui sanguine foedatus, patenter mortis illius omnibus indicio factus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:12)
Hi autem filii in regione hac post discessum Tankradi commorantes, complices Botheri iuteremerunt, reos patris sui interitus, aliosque conscios et reos ejusdem necis crebris insidiis comprehensos, aut membris debilitaverunt, aut laqueo jugulatos suffocaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION