-
P. Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro veri similibus sumpta sunt:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:2)
-
aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 2:2)
-
alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:4)
-
At nec inconstantiam virtus recipit, nec varietatem natura patitur, legesque poena, non iustitia nostra comprobantur;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:3)
-
Q. frater antiquissimam se senten- tiam sequi profitetur omnium populorum gentiumque consensu comprobatam.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.9)
-
Nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii, qui ab eo essent profecti, manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, plurumisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum conprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera divinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit, Cratippusque, familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, isdem rebus fidem tribuit, reliqua divinationis genera reiecit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 8:5)
-
Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio conprobata est.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 10:1)
-
nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu conprobatam sequor.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 17:4)
-
Graccho, nonne et augurum et haruspicum conprobat disciplinam?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:5)
-
Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui conprobavit, et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:9)
-
Inrideamus haruspices, vanos, futtiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res conprobavit, contemnamus, etiam Babylonem et eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris et modis stellarum cursus persequuntur, condemnemus, inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut inpudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis conprehensa continent, et mentiri iudicemus nec, saeculorum reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit, pertimescere.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 55:1)
-
Quod matris somnium inmanis filii crudelitas conprobavit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 69:4)
-
Ita res somnium conprobavit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 74:4)
-
Itaque somnio comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos memoriae proditum est.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 81:12)
-
Nam illud mihi ipsi celeriter nuntiatum est, ut audivisses in monumento Marii de tuo reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse factum referente optumo et clarissumo viro consule, idque frequentissimo theatro incredibili clamore et plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati somnio fieri posse divinius.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 87:6)