라틴어 문장 검색

praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
"quod montium cingunt dorsa pascuis latera vinetis, terrena villis saxosa castellis, opaca lustris aperta culturis, concava fontibus abrupta fluminibus;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:12)
Calentes 1 nunc te Baiae et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulpuris atque iecorosis ac phthisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:1)
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:1)
non hic ego commenticiam Terpsichoren more studii veteris adscivi nec iuxta scaturriginem fontis Aganippici per roscidas ripas et pumices muscidos stilum traxi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 2:1)
mihi pecten errat nec per ora concava vaga lingua flexum competenter explicat epos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:12)
Nec mora, dum feruens equus quoddam itineris concauum ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox uelut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.17)
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum, pumex et canas tondeat ante comas, summaque praetexat tenuis fastigia chartae indicet ut nomen littera facta tuum, atque inter geminas pingantur cornua frontes:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 15)
pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 427)
nam tu aquam a pumice nunc postulas, qui ipsus sitiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 197)
igitur levi raraque cum sit proprietate, quocumque pondere fuerit, cogitur ab rerum natura, quemadmodum pumex uti ab aqua sustineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장26)
ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION