라틴어 문장 검색

hic mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere volgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, rettulitque famam in Alexandro Magno prius volgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 269:1)
contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 126:2)
detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 29:1)
Nec motu subito quod concipit exprimit actu, Nec quod mens gignit subitos deducit in actus, Nam, si conceptum pariat mens ipsa, priusquam Formam suscipiat conceptus mentis in aluo, Vel firmum capiat mentis matrice sigillum, Nutritumque diu racionis fomite uiuat, Fetus abortiuus subito decurret ad ortus, Non uita dignus proprio morietur in ortu, Vel uiuens saltem lugebit crimina forme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:31)
(19) Ad hoc quod obicitur de geminis, dicendum, quod licet possemus dicere, quod in uno concubitu semen per vices proicitur et per vices a matrice glutitur, et sic non esse unam horam conceptus geminorum, tamen etiamsi demus in una hora concipi, centrum tamen cordis eorum, a quo incipit conceptus formari, non est unum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION