라틴어 문장 검색

Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxime dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multa inusitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 135:3)
Censes ante coronam herbae extitisse quam conceptum esse semen?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 100:3)
nisi forte putamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et natum, quo Africanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 140:3)
Mathematicus saltem est hic conceptus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:6)
Minime, inquit, illo posse confido loco Malum finiri, quo conceptum est initio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mulier parturiens.4)
Adhaeret dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus et tubulatus conceptum vaporem salubri temperamento huc illuc digerit et ministrat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 9:1)
An magis hic meus est animi, non aeris aestus, Captaque femineus pectora torret amor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 230)
Ante nec hirsuti torrebant farra coloni, Nec notum terris area nomen erat, Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 105)
et Phalaris tauro violenti membra Perilli torruit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:470)
Daedalus ut clausit conceptum crimine matris semibovemque virum semivirumque bovem, 'Sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:20)
non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, quive repertorem torruit arte sua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 921)
iam tria lustra puer furto conceptus agebat, cum mater nato est obvia facto suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권125)
farra tamen veteres iaciebant, farra metebant, primitias Cereri farra resecta dabant, usibus admoniti flammis torrenda dederunt multaque peccato damna tulere suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권330)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor et quae ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus et quicumque suas per scelus auget opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권395)

SEARCH

MENU NAVIGATION