라틴어 문장 검색

Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti Indomitum regem, Romanaque fata morantem, Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:32)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
Tamen ante furorem Indomitum duramque viri deflectere mentem Pacifico sermone parant, hostemque propincum Orant Cecropiae praelata fronde Minervae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:3)
Postquam omnia fatis Caesaris ire videt, celsam Petreius Ilerdam Deserit, et noti diffisus viribus orbis, Indomitos quaerit populos et semper in arma Mortis amore feros, et tendit in ultima mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:12)
Indomitos sciat esse viros, timeatque furentes Et morti faciles animos, et gaudeat hostis Non plures haesisse rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:56)
Nec solum studiis civilibus arma parabat, Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:68)
Militia indomiti tantum mens sana timetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:53)
Cum primum redeunte die violentior aer Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu, Praetereunt frustra tentati litora Lissi, Nymphaeumque tenent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:80)
Tunc Magnum concitus aufert A bello sonipes, non tergo tela paventem, Ingentesque animos extrema in fata ferentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:25)
Omnis in Arctois populus quicumque pruinis Nascitur, indomitus bellis, et mortis amator.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:21)
tantum indomitos memoresque paterni Iuris habete animos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:55)
O quibus una salus placuit mea castra secutis Indomita cervice mori, componite mentes Ad magnum virtutis opus summosque labores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:31)
Sic concitus ira Excussit galeam, suffecitque omnibus unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:62)
gemmaeque capaces Excepere merum, sed non Mareotidos uvae, Nobile sed paucis senium cui contulit annis Indomitum Meroe cogens spumare Falernum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION