라틴어 문장 검색

Saevit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:4)
Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 5:1)
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis quam molem subito excierit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:7)
His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:1)
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 26:1)
Quid repetem exustas Erycino in litore classes, quid tempestatum regem ventosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:16)
tum caeco pulvere campus miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:3)
His ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio vidi traducere messis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS75)
nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 107:2)
ita conscientia mentem excitam vastabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장5)
Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장7)
neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut prouidere quicquam poterant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장3)
cum aqua conclamata est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:6)
Alios alia causa excivit domibus suis ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION