라틴어 문장 검색

conclusio autem aut vera negatur, cum aliud colligit quam id quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 370:6)
syllogismus talis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 374:1)
argentum autem legavit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legavit, habet formam syllogismi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 375:2)
namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare totam aut certe confertam esse aggressionum et enthymematum stipatione minime velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 376:2)
quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 379:2)
propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 380:3)
peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 19:1)
quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam oratoris officio multum adlatura momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:1)
syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:1)
nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:5)
quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 242:10)
In his syllogismus et scripto nititur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:1)
nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:2)
scriptum et voluntas de eo disputat quod est in lege, syllogismus de eo quod non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 267:2)
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION