라틴어 문장 검색

Nec privatorum utilitates in tempore ita flagranti despiciens, litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior, iniuste plures muneribus publicis annectebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 23:1)
illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine venundantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 8:2)
Is in fullonio natus (ut ferebatur), apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna complurium, contra utilitatem suam reique communis, episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 4:1)
Vicit sententia melior, cuius utilitate princeps sollertissimus approbata, Arintheum cum manu peditum expedita, ad populandas regiones circumsitas misit, armentis laetas et frugibus, hostes pari persecuturum industria, quos dispalatos nuper densi tramites et latebrae texere notissimae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 2:1)
Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:2)
Nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit, vel cum in umbram et angustias amendarer, vel post principatum susceptum, animum tamquam a cognatione caelitum defluentem, immaculatum (ut existimo) conservavi et civilia moderatius regens, et examinatis rationibus, bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultorum non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vindicant potestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 16:1)
Condiciones autem ferebant difficiles et perplexas, fingentes humanorum respectu, reliquias exercitus redire sinere clementissimum regem, si quae iubet impleverit cum primatibus Caesar.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 6:1)
Prudentique consilio Malarichum, ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus, Iovino iussit succedere, armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus, abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 11:1)
Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum sententias flexus, replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 13:1)
Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quod occupat, aut nobilitat, et mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 10:1)
Missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem curabant militiam et pedestrem, cum propositis condicionibus assentiri Gothos docuissent litteris veris, praestituitur componendae paci conveniens locus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 9:1)
Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 10:1)
Diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur, pactis indutiis, et datis ex condicione proposita iuvenibus multis, habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine impedimento, unde venerant, reversuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 4:1)
At in eois partibus alto externorum silentio, intestina pernicies augebatur, per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 1:2)
Finis enim iusti imperii (ut sapientes docent) utilitas oboedientium aestimatur et salus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION