라틴어 문장 검색

Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:16)
Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:10)
Petrus trinam nega- tionem trina confessione delevit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:5)
Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in pro- pheta, publicanum quoque in evangelio, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisaeus iactatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:25)
"detrahere verum dicere, nec privata correptio generalem doctrinam facit, cum aut rarus aut nullus sit, qui sub huius culpae reatum cadat."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:21)
Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 53:5)
Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 54:1)
Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 60:1)
Inde blandiebatur sibi Augustus laetum in filia animum usque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 4:1)
Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum, Squalidus haerebo pallidiorque reo:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIV1)
unde est confessio illa in Terentio quid meritu's?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5196)
uno ordine uno reatu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1025)
ad Troiam missus aut ex sequenti eius confessione hoc didicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5951)
hinc possumus aestimare magis eum verbera timuisse quam mortem, propter confessionem, ut diceret 'spargite me in fluctus vastoque inmergite ponto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 60714)
et bene vocabulo necessitudinis blanditur, ut libenter amoris audiat confessionem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 92)

SEARCH

MENU NAVIGATION