라틴어 문장 검색

qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:2)
auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt e corpore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:4)
Nuculam an confixum vis facere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:6)
quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:5)
Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:16)
Mox reducta cuspide uterum notavit, fata sed tardant manus, ictusque resilit et dolis addit fidem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:11)
Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:28)
Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum Instruat, Aoniam Marte movente lyram?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 18)
non Haemonius, quem cuspide perculit, heros Confossum medica postmodo iuvit ope?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a5)
saepe tulit iusso fallacia retia collo, saepe fera torvos cuspide fixit apros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:148)
sic ego Fortunae telis confixus iniquis pectore concipio nil nisi triste meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 78)
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 112)
Palladis exemplo ponendae tempora sume cuspidis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권5)
pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat, cum gemuit teneram cuspide laesa manum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권82)
sic posita Tritonia cuspide dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권422)

SEARCH

MENU NAVIGATION