라틴어 문장 검색

Non quae submersis ratibus saturata Charybdis Fundit et effusas ore receptat aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1616)
Adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni Vatum Pieriis ora rigantur aquis - Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 916)
torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum confluat, et frondes Alpibus addat Atho ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 512)
iuvat esse sub undis et modo tota cava submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, saepe super ripam stagni consistere, saepe in gelidos resilire lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:28)
Huc licet e toto sollertia confluat orbe, ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, quid faciet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:15)
at illud stridet et in tepida submersum sibilat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:3)
quis per vada glauca gressibus inpressis spatiatus triverit udum non submersus iter, sola pendulus et pede sicco, aequoreae nisi factor aquae, qui Spiritus olim ore superfusus patrio volitabat in undis nondum discretis nec certo litore elausis?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3222)
ibant praecipiti turbine percita fluctus per medios agmina regia, sed confusa dehinc unda revolvitur in semet revolans gurgite confluo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae22)
gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignum iniectum stagnis ferrum revocabile fecit.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Filii Prophetarum2)
Pallasne exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:4)
incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 6:2)
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:5)
Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:1)
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, immensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:5)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION