라틴어 문장 검색

Quantae autem continentiae vel abstinentiae philosophi fuerint, sancti etiam doctores tradunt, qui et eorum vitam ad nostram increpationem advehunt, et pleraque ex documentis eorum moralibus, vel testimoniis fidei, ad aedificationem nostram assumunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:7)
non enim eos in exemplo vivendi hoc loco assumimus, sed docendi sive credendi, sicut et Salomonem frequenter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:5)
Ea autem quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitati ejus ad salutem nostram voluntas est. Idem in XI:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:11)
Omnis quippe ordo naturae et concinna dispositio numerorum proportionibus vestigatur atque assignatur, et omnium perfectissimum exemplar numerus occurrit, qui rebus congruit universis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:5)
Assume jam animam istam ut exeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:7)
Cumque descendissent omnes in circuitu animae illius cantantes hymnis, sic exsiliens anima illa sedit in manibus Michaelis, et assumpta est cum gaudio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:13)
Remotis enim generibus figmentorum sive fabulosorum, quae philosophos non decet, supposuit illud quod honestissime assumunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:30)
Adeo autem praedicta Virgilii verba de anima mundi, veritate plena videntur, ut ea quoque quasi in auctoritatem assumere doctores sancti non abhorruerint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:7)
Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem, eum de Deo ista sensisse quae multum congruere veritati nostrae religionis, agnoscuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:13)
Quis enim nesciat et in Moyse ac prophetarum voluminibus quaedam assumpta de gentilium libris, et Salomonem philosophari et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:4)
Assumo multos in manu, ut ex multis multa cognoscam, secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:26)
nam infirma ratio videri potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem postea, per quam formetur, non assumit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:17)
Grammaticorum doctrina potest etiam proficere ad vitam, dum fuerint in meliores usus assumpti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:29)
Sic et in homine quod ambulare valet potentiae est ascribendum, quoniam ejus necessitudini congruit, nec in aliquo ejus minuit dignitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:14)
Cum videlicet in singulis faciendis vel dimittendis rationabilem habeat causam, cur ab ipso fiant vel dimittantur, nec ipse quidquam, qui summa ratio est, contra id quod ratio congruit, aut velle aut agere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION