라틴어 문장 검색

nec minus properato Narcissus Claudii libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam rettuli, aspera custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, invito principe, cuius abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodi gentiam mire congruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장7)
reliqua mox ita provisa ut ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congrueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장5)
eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 4:2)
Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장1)
Sed quoniam famosae urbis supremum diem tradituri sumus, congruens videtur primordia eius aperire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장1)
sed quia sacerdotes eorum tibia tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque aurea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institutis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장17)
quam vere de eo secus foret iudicatum, oratio indicio fuit, quae post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis, ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta, ut deum videretur congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia fidens non dubitarat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)
quo autem magis in posterum ex Kalendis Ianuariis nouis temporum ratio congrueret, inter Nouembrem ac Decembrem mensem interiecit duos alios;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 2:1)
nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:1)
Lupercalibus uetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuuenes utriusque sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore natu propinquorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:2)
latus ab umeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 1:2)
formae minus congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim repleta assidua equi uectatione post cibum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:3)
fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 2:1)
per quae factum putem, ut mors eius minime congruens uitae maiore miraculo fuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 2:1)
'saepe facias,' cum saeculares ludos edenti Claudio gratularetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION