라틴어 문장 검색

[quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto] nam licet hinc mundi patefactum totius unum largifluum fontem scatere atque erumpere lumen, ex omni mundo quia sic elementa vaporis undique conveniunt et sic coniectus eorum confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:2)
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit in mare de caelo tam quam demissa columna, paulatim, quasi quid pugno bracchique superne coniectu trudatur et extendatur in undas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:3)
quibus in mare deiectis Venerem procreatam, quae a spuma unde coaluit ἀφροδίτη nomen accepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 6:4)
Nam ligna quae luna vel iam plena vel adhuc crescente deiecta sunt inepta sunt fabricis, quasi emollita per humoris conceptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:2)
nec rursus aperto Vult hostes errare freto, sed molibus undas Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:19)
Postquam inhibent remis puppes, ac rostra recedunt, Deiectum in pelagus perfosso pectore corpus Vulneribus transmisit aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:19)
Tela legunt deiecta mari, ratibusque ministrant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:39)
Quis litora ponto Obruta, quis summis cernens in montibus aequor, Aetheraque in terras, deiecto sole, cadentem, Tot rerum finem, timeat sibi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:35)
Nunc et Corycias classes, et Pontica signa Deiectum meminisse piget.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:11)
Nam neque deiecto fatis, acieque fugato Abstulerat Magno reges Fortuna ministros:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:61)
Te, quem Romana regentem Horruit auditu, quem captos ducere reges Vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis, Deiectum fatis, humilem, fractumque videbit, Extolletque animos Latium vesanus in orbem, Se simul, et Romam, Pompeio supplice, mensus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:9)
Et hinc miser deiectus in viam transit, Subsellioque semifultus extremo Et male receptus altero genu iactat Equiti sedere Lei+toque se stare.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIV3)
Deiecto quid, inepte, pedes perfundis amictu?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIII2)
Hesternisque rubens deiecta est herba coronis, Atque suas potuit dicere nemo rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI8)
Si deiecta gemas longo venabula rostro, Hic brevis ingentem comminus ibit aprum.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXI Culter venatorius1)

SEARCH

MENU NAVIGATION