라틴어 문장 검색

cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:3)
sive enim abscedant, cui dubium esse quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 164:1)
ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 335:2)
duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium nunc in stationes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 354:2)
inde Herodorus - princeps hic amicorum Demetrii erat - in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 276:2)
tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장13)
alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii lapides esse coniectos, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말27)
quapropter antiqui eum obstruxisse dicuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION