라틴어 문장 검색

audiit et gelido si quem Maeotia pascit sub Iove vel calido si quis coniunctus in axe nascentem te, Nile, bibit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:17)
maior et utilior fato coniuncta potenti, vile latens virtus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:124)
non dissociabile corpus coniunctumque sumus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:139)
coniuncta per artem flexilis inductis animatur lamina membris;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:209)
at tibi causa patris rerum coniuncta saluti bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis reddita libertas orbi, vindicta parenti.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:44)
rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:3)
Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 2:5)
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장1)
et postquam castello aut coniunctis tumulis non degrediebantur, obsidium coepit per praesidia quae opportune iam muniebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장2)
neque discerneres alienos a coniunctis, amicos ab ignotis, quid repens aut vetustate obscurum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장7)
ad Eunonen convertit, propriis odiis infensum et recens coniuncta nobiscum amicitia validum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장4)
quis enim nescit neminem mihi coniunctiorem esse et usu amicitiae et assiduitate contubernii quam Saleium Bassum, cum optimum virum tum absolutissimum poetam?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 2:1)
in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior sit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:4)
is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:2)
Coniunctis Caecinae ac Valentis copiis nulla ultra penes Vitellianos mora quin totis viribus certarent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION