라틴어 문장 검색

nam multum interest, utrumne de furto aut formula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitiorum, expilatis sociis et civibus trucidatis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 4:2)
Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 1:1)
Sed Galba post nuntios Germanicae seditionis, quamquam nihil adhuc de Vitellio certum, anxius quonam exercituum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장1)
observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut fortuitorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장2)
nec multo post libertus Onomastus nuntiat expectari eum ab architecto et redemptoribus, quae significatio coeuntium iam militum et paratae coniurationis convenerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장2)
Festinandum ceteris videbatur antequam cresceret invalida adhuc coniuratio paucorum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장1)
quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장2)
sed comitia consulum cum candidatis civiliter celebrans omnem infimae plebis rumorem in theatro ut spectator, in circo ut fautor adfectavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장3)
ipse nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare comitia, quibus consules in multos annos destinabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장5)
Ante Flacci Hordeonii caedem nihil prorupit quo coniuratio intellegeretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장1)
aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur (quod nefas erat more Atheniensium) idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 6:1)
ad eum interficiundum socios conquirit, adversarios eius convenit, coniuratione confirmat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:2)
qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si privatus in comitio esset Spartae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:2)
nam et ad comitia eorum ventitavit et, si qua res maior acta est, non defuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 4:1)
meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus in historia, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in orationibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION