라틴어 문장 검색

etenim expers coniurationis erat, quamvis super eo crimine Nero vetus adversum insontem odium expleverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장6)
interim Piso apud aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia, Claudii Caesaris filia, ad eliciendum vulgi favorem, quod C. Plinius memorat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장4)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
postremo vulneribus ligamenta quibusque sistitur sanguis parare eundem Milichum monet, sive gnarum coniurationis et illuc usque fidum, seu nescium et tunc primum arreptis suspicionibus, ut plerique tradidere [de consequentibus]. nam cum secum servilis animus praemia perfidiae reputavit simulque immensa pecunia et potentia obversabantur, cessit fas et salus patroni et acceptae libertatis memoria.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장5)
incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장10)
hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장17)
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando venenum non processerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장3)
solus quippe Natalis et hactenus prompsit missum se ad aegrotum Senecam uti viseret conquerereturque cur Pisonem aditu arceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장4)
ceterum salutem suam incolumitate Pisonis inniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장7)
Seneca missum ad se Natalem conquestumque no- mine Pisonis quod a visendo eo prohiberetur, seque rationem valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장1)
Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto consilio neque tamen ignorante Seneca destinavisse ut post occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine virtutum ad summum fastigium delecto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장1)
quin et verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, ita Piso tragico ornatu canebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장2)
nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita audiendi quae faceret insolens erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장6)
pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniurationis, sed Neroni invisus quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장11)
ceterum coeptam adultamque et revictam coniurationem neque tunc dubitavere quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post interitum Neronis in urbem regressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION