라틴어 문장 검색

Quod ut aurea vidit Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moveri, palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis "adspice" dicebat, "quanta mihi mole parentur insidiae quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:2)
errabant hostes per templa, per atria passim, Romanumque forum et Capitolia celsa tenebant, qui coniuratas ipsa ad vitalia plebis moliti insidias intus serpente veneno consuerant tacitis pestem miscere medullis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권164)
forma Patris veri verus stat Filius ac se unum rite probat dum formam servat eandem, non amor adscitus sociat nec iungit utrumque coniurata fides, pietas sed certa genusque unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 119)
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:7)
Polydorum obtruncat, et auro vi potitur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:3)
Ast illum, ereptae magno inflammatus amore coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:5)
Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido Latium saevitque iuventus effera.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:1)
at fessi tandem cives infanda furentem armati circumsistunt ipsumque domumque, obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:10)
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 30:1)
Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:11)
tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:4)
illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:9)
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis puniceaeve agitant pavidos formidine pennae, sed frustra oppositum trudentis pectore montem comminus obtruncant ferro graviterque rudentis caedunt et magno laeti clamore reportant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:10)
"mala ducis avi domum quam multo repetet Graecia milite coniurata tuas rumpere nuptias et regnum Priami vetus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 152)
alterius sic altera poscit opem res et coniurat amice.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION