라틴어 문장 검색

dilatus segnitia ducis, quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et conscios vinciret flagitavi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장5)
consilia locos, prompta occulta noverat astusque hostium in perniciem ipsis vertebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장2)
igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem, astu adgreditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장3)
igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in amicitia principis quam vim tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장7)
deinde inter conscios ubi locus veneficii tempusque composita sint, eo audaciae provectum ut verteret et occulto indicio Drusum veneni in patrem arguens moneret Tiberium vitandam potionem quae prima ei apud filium epulanti offerretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장4)
et repertus cum tormentis edere conscios adigeretur, voce magna sermone patrio frustra se interrogari clamitavit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장6)
ornat Phraaten accingitque paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu res externas moliri, arma procul habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장2)
nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret, pergit properus et praeveniens inimicorum astus, amicorum paenitentiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장2)
conectebantur ut conscii et adulteri eius Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장5)
nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non conscios non edidit, incertum an occultans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장3)
adesse conscios paria metuentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장4)
] et Titium Proculum, custodem a Silio Messalinae datum et indicium offerentem, Vettium Valentem confessum et Pompeium Vrbicum ac Saufeium Trogum ex consciis tradi ad supplicium iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장11)
sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장2)
nihil tam ignarum barbaris quam machinamenta et astus oppugnationum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장6)
alii necessitatem adhibitam credebant a principe sceleris sibi conscio et veniam sperante, si largitionibus validissimum quemque obstrinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION