라틴어 문장 검색

totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 369:1)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam more est plurimorum (ut de his, a quibus magna hoc pars aetatis , taceam) declamitare schola et tantum laboris rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges Quod non eo diro, quasi sit dicendi exercitatio, sed quia non una sit eius specie consenescendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 262:1)
contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장16)
Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장1)
Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장2)
Nam concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장12)
Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장4)
Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장2)
Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장8)
Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 1:1)
In hac voluptate consenui."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:5)
" Ecquis exitus est melior quam in finem suum natura solvente dilabi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 4:5)
In hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit et ob hoc unum felix habebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 3:2)
" Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION