라틴어 문장 검색

prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:3)
quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:5)
Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et Quid tu inquit commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:3)
His admoneo amicos meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:4)
Devotam vino tertiam et turpissimam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.5)
Devovet imperium tamen haec lenonis avari Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1015)
Num mea Thessalico languent devota veneno Corpora?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 714)
Aut te traiectis Aeaea venefica lanis Devovet, aut alio lassus amore venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 754)
devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque plorat in invisas sanguinolenta comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 49:2)
quis non Antiphaten Laestrygona devovet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 919)
officioque, levem non aversatus honorem, en tibi devoto numine dexter ades.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권2)
devovit natum credulus ille suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권478)
Illum ego devoveo , quem mens intellegit , Ibin , Qui scit se factis has meruisse preces . Nulla mora est in me :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:5)
Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu Corpora Thesea Cercyonea manu . Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira, Eveniant , aut his non leviora malis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:9)
Et quibus exiguo est volucris devota libello, Corpora proiecta quae sua purgat aqua . Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse , Cuius ab inferiis culter abesse solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION